- HILDESHEIMENSIS Episcopatus
- HILDESHEIMENSIS Episcopatusvulgo Bischthumb Hildesheim, Germ. Evesche d'Hildesheim Gallis, tractus Saxoniae Inf. sub proprio Ep. qui solus in tota Saxonia Pontificius est. Fundatus fuit ab Ludovico Pio Imp. habebatque antea iurisdictionem maiorem, nunc multum imminutam, pro mai. parte Ducatu Brunsv. cinctam. Sed ab Ort. terminatur Principatu Halberstadt. a Sept. Ducatu Luneburg. Ab Ortu in Occ. ad 10. mill. Germ. extensus; Urbes eius sunt Peina, Poppenberga, Vinthusia, et tractus caput.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.